Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 124

1 Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:
non commovebitur in æternum,
qui habitat

2 in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus;
et Dominus in circuitu populi sui,
ex hoc nunc et usque in sæculum.

3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum
super sortem justorum:
ut non extendant justi
ad iniquitatem manus suas,

4 benefac, Domine, bonis,
et rectis corde.

5 Declinantes autem in obligationes,
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israël!]


Next: Psalms Chapter 125