Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 86

1 Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis;

2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!

4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me;
ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,
hi fuerunt illic.

5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea,
et ipse fundavit eam Altissimus?

6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,
horum qui fuerunt in ea.

7 Sicut lætantium omnium
habitatio est in te.]


Next: Psalms Chapter 87