Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Job Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Job Chapter 25

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2 [Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum ejus?
et super quem non surget lumen illius?

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo?
aut apparere mundus natus de muliere?

5 Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:

6 quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis?]


Next: Job Chapter 26