Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Job Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Job Chapter 12

1 Respondens autem Job, dixit:

2 [Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia?

3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum;
quis enim hæc quæ nostis ignorat?

4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum:
deridetur enim justi simplicitas.

5 Lampas contempta apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum.

6 Abundant tabernacula prædonum,
et audacter provocant Deum,
cum ipse dederit omnia in manus eorum.

7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te;
et volatilia cæli, et indicabunt tibi.

8 Loquere terræ, et respondebit tibi,
et narrabunt pisces maris.

9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?

10 In cujus manu anima omnis viventis,
et spiritus universæ carnis hominis.

11 Nonne auris verba dijudicat?
et fauces comedentis, saporem?

12 In antiquis est sapientia,
et in multo tempore prudentia.

13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo;
ipse habet consilium et intelligentiam.

14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet;
si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur;
et si emiserit eas, subvertent terram.

16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia;
ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.

17 Adducit consiliarios in stultum finem,
et judices in stuporem.

18 Balteum regum dissolvit,
et præcingit fune renes eorum.

19 Ducit sacerdotes inglorios,
et optimates supplantat:

20 commutans labium veracium,
et doctrinam senum auferens.

21 Effundit despectionem super principes,
eos qui oppressi fuerant relevans.

22 Qui revelat profunda de tenebris,
et producit in lucem umbram mortis.

23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas,
et subversas in integrum restituit.

24 Qui immutat cor principum populi terræ,
et decipit eos ut frustra incedant per invium:

25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.]


Next: Job Chapter 13