Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  GNT  KJV 

James Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): James Chapter 2

1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.

2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:

4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?

5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?

7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?

8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:

9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

11 Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.

13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?

15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?

17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.

20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?

21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?

22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?

23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.

24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?

25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?

26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.


Next: James Chapter 3